search

O Euchari in leta via - Oxford Camerata/Jeremy Summerly.lrc

LRC Lyrics download
[00:00.000] 作曲 : Hildegard of Bingen
[00:03.662]O Euchari,
[00:10.603]in leta via ambulasti
[00:26.367]ubi cum Filio Dei mansisti,
[00:40.244]illum tangendo
[00:47.552]et miracula eius que fecit videndo.
[01:07.952]
[01:09.871]Tu eum perfecte amasti
[01:28.042]cum sodales tui exterriti erant,
[01:43.699]pro eo quod homines erant,
[01:52.721]nec possibilitatem habebant
[02:08.986]bona perfecte intueri.
[02:21.486]
[02:25.241]Tu autem in ardenti amore plene caritatis
[02:45.516]illum amplexus es,
[02:53.354]cum manipulos preceptorum eius
[03:07.184]ad te collegisti.
[03:15.149]
[03:18.986]O Euchari,
[03:26.826]valde beatus fuisti
[03:36.794]cum Verbum Dei te in igne columbe imbuit,
[03:53.436]ubi tu quasi aurora illuminatus es,
[04:07.423]et sic fundamentum Ecclesie
[04:16.623]edificasti.
[04:24.967]
[04:26.928]Et in pectore tuo choruscat dies
[04:42.397]in quo tria tabernacula
[04:54.219]supra marmoream columpnam stant
[05:06.043]in civitate Dei.
[05:20.018]
[05:21.923]Per os tuum Ecclesia ruminat
[05:36.302]vetus et novum vinum,
[05:44.121]videlicet poculum sanctitatis.
[06:03.626]
[06:05.521]Sed et in tua doctrina
[06:23.048]Ecclesia effecta est racionalis,
[06:45.615]ita quod supra montes clamavit
[06:59.826]ut colles et ligna se declinarent
[07:15.168]ac mamillas illius sugerent.
[07:28.537]
[07:29.822]Nunc in tua clara voce
[07:46.965]Filium Dei ora pro hac turba,
[08:03.943]ne in cerimoniis Dei deficiat,
[08:19.160]sed ut vivens holocaustum
[08:30.072]ante altare Dei fiat.
text lyrics
作曲 : Hildegard of Bingen
O Euchari,
in leta via ambulasti
ubi cum Filio Dei mansisti,
illum tangendo
et miracula eius que fecit videndo.
Tu eum perfecte amasti
cum sodales tui exterriti erant,
pro eo quod homines erant,
nec possibilitatem habebant
bona perfecte intueri.
Tu autem in ardenti amore plene caritatis
illum amplexus es,
cum manipulos preceptorum eius
ad te collegisti.
O Euchari,
valde beatus fuisti
cum Verbum Dei te in igne columbe imbuit,
ubi tu quasi aurora illuminatus es,
et sic fundamentum Ecclesie
edificasti.
Et in pectore tuo choruscat dies
in quo tria tabernacula
supra marmoream columpnam stant
in civitate Dei.
Per os tuum Ecclesia ruminat
vetus et novum vinum,
videlicet poculum sanctitatis.
Sed et in tua doctrina
Ecclesia effecta est racionalis,
ita quod supra montes clamavit
ut colles et ligna se declinarent
ac mamillas illius sugerent.
Nunc in tua clara voce
Filium Dei ora pro hac turba,
ne in cerimoniis Dei deficiat,
sed ut vivens holocaustum
ante altare Dei fiat.